A new Virgil reader

Front Cover
Longmans, Green, and Company, 1870 - Latin language - 221 pages
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 5 - Ipse ego cana legam tenera lanugine mala, castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat ; addam cerea pruna : honos erit huic quoque pomo ; et vos, O lauri, carpam, et te, proxima myrte, sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Page 9 - Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu 50 carmina pastoris Siculi modulabor avena. Certum est in silvis inter spelaea ferarum malle pati tenerisque meos incidere amores arboribus : crescent illae, crescetis amores. Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis, 55 aut acres venabor apros.
Page 171 - Maenalios mecum, mea tibia, versus, saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.
Page 191 - Tamen cantabitis, Arcades," inquit, " Montibus haec vestris, soli cantare periti Arcades. O mihi turn quam molliter ossa quiescant, Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Page 8 - Fundit humus flores, hie Candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites ; Hue ades ; insani feriant sine litora fluctus.
Page 181 - LYCIDAS. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Piérides ; sunt et mihi carmina ; me quoque dicunt vatem pastores. Sed non ego credulus illis : nam ñeque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
Page 179 - Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras: 'Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Page 162 - T. aret ager ; vitio moriens sitit ae'ris herba ; Liber pampineas invidit collibus umbras : Phyllidis adventu nostrae nemus omne virebit, luppiter et laeto descendet plurimus imbri.
Page 8 - Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
Page 6 - Dicite, quandoquidem in molli consedimus herba : 55 et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos ; nunc frondent silvae ; nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta ; tu deinde sequere, Menalca : alternis dicetis ; amant alterna Camenae.

Bibliographic information