M. Fabi Quintiliani ad Victorium Marcellum Institutionum oratoriarum libri duodecim, recens. et illustr. H. Meyerus

Front Cover
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 26 - Nam id in primis cavere oportebit, ne studia qui amare nondum potest oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos reformidet.
Page 51 - ... est: quo quidem ita severe sunt usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare et libros, qui falso viderentur inscripti, tamquam subditos submovere familia permiserint sibi, sed auctores alios in ordinem redegerint, alios omnino exemerint numero.
Page 259 - Ac, mea quidem sententia, nemo poterit esse omni laude cumulatus orator, nisi erit omnium rerum magnarum atque artium scientiam consecutus.
Page 217 - Ut fecit Timanthes, opinor, Cythnius in ea tabula, qua Coloten Teium vicit. Nam cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchantem, tristiorem Ulixen, addidisset Menelao, quem summum poterat ars efficere, maerorem, consumptis adfectibus, non reperiens, quo digne modo patris vultum posset exprimere, velavit eius caput et suo 14 cuique animo dedit aestimandum.
Page 179 - Multum inde decoquent anni, multum ratio limabit, aliquid velut usu ipso deteretur, sit modo unde excidi possit et quod exculpi; erit autem, si non ab initio tenuem nimium laminam duxerimus et quam caelatura altior 8 rumpat. Quod me de his aetatibus sentire minus mirabitur qui apud Ciceronem legerit: "volo enim se efferat in adulescente fecunditas...
Page 33 - Graeci glossas vocant, dum aliud agitur ediscere, et inter prima elementa consequi rem postea proprium tempus desideraturam. Et quoniam circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus qui ad imitationem scribendi proponentur non otiosas velim sententias habeant, sed honestum aliquid monentis. 36 Prosequitur haec memoria in senectutem et inpressa animo rudi usque ad mores proficiet.
Page 263 - I feared libentius discerent ea, quorum ne ieiuna atque arida traditio averteret animos et aures praesertim tam 4 delicatas raderet verebamur. Qua ratione se Lucretius dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum ; namque hac, ut est notum, similitudine utitur : Ac veluti pueris absinthia taetra medentes Cum dare conantur, prius oras pocula circum Aspirant1 mellis dulci flavoque liquore, 5 et quae sequuntur.
Page 264 - Nam primus post eos quos poetae tradiderunt movisse aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus est vir eiusdem insulae Gorgias ' Leontinus, Empedoclis, ut traditur, discipulus.
Page 269 - Theodorei ad morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo fuit Latine C. Valgius, Graece Atticus. Nam ipsius sola videtur ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit.
Page 225 - Sed ne hoc quidem satis est comprehensum ; persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores.

Bibliographic information