Decimi Junii Juvenalis et Auli Persii Flacci satirae expurgatae |
Other editions - View all
Common terms and phrases
adeò Ægyptus aliquid alluding amici ancient atque Cæsar called Campania caput Catullus causa consul Crispinus cujus Cybele dedit dicere Dict docet Domitian eadem emperor enim erat Ergò erit facies facit Gabiis gladiator habet hâc Hæc hîc Hinc hunc hypallage igitur illa ille illis illo Indè inquit inter Interea ipse ipsis Jupiter Juvenal licet magni magno malè Meroë metaphor Metonymy mihi modò nemo Nero nihil nisi noble Nocte nulla nunc omnes omni omnia pater Persius pingue poet populo prætor propter puer pueri puero quâ quæ Quæque quàm quamvis quantùm quibus quid quidquid quis quod quoque quorum quoties quum retiarius rich Romans Rome Satire Sejanus semper senectus sestertia sibi signifies slaves sportula sunt supposed tamen tanquam tantùm temple tibi Tigellinus tunc ultrà unquam uxor venit verse Virro vitæ words
Popular passages
Page 101 - Tecum etenim longos memini consumere soles, Et tecum primas epulis decerpere noctes. Unum opus et requiem pariter disponimus ambo, Atque verecunda laxamus seria mensa. Non equidem hoc dubites, amborum foedere certo 45 Consentire dies, et ab uno sidere duci.
Page 97 - Imus praecipites, quam si sibi dicat, et intus Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor ? Saepe oculos, memini, tangebam parvus olivo, Grandia si nollem morituri verba Catonis Discere, non sano multum laudanda magistro, Quae pater adductis Sudans audiret amicis.
Page 93 - ... ait Pedio. Pedius quid? crimina rasis 85 librat in antithetis, doctas posuisse figuras laudatur: 'bellum hoc.' hoc bellum? an, Romule, ceves? men moveat?
Page 98 - Quantum elargiri deceat : quem te Deus esse Jussit, et humana qua parte locatus es in re.
Page 95 - Ecce avia, aut metuens Divum matertera, cunis Exemit puerum, frontemque atque uda labella Infami digito et lustralibus ante salivis Expiat, urentes oculos inhibere perita.
Page 97 - An tali studeam calamo ?" cui verba ? quid istas succinis ambages ? tibi luditur. effluis amens, 20 contemnere : sonat vitium percussa maligne respondet viridi non cocta fidelia limo. udum et molle lutum es, nunc nunc properandus et acri fingendus sine fine rota. sed rure paterno est tibi far modicum, purum et sine labe salinum 25 (quid metuas ?) cultrixque foci secura patella.
Page 101 - His ego centenas ausim deposcere voces, Ut, quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, Voce traham pura; totumque hoc verba resignent, Quod latet arcana non enarrabile fibra.
Page 92 - Quo didicisse, nisi hoc fermentum et quae semel intus Innata est, rupto iecore, exierit caprificus? — 25 En pallor seniumque! O mores! usque adeone Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter? — At pulchrum est digito monstrari et dicier hic est! Ten' cirratorum centum dictata fuisse Pro nihilo pendas?
Page 94 - Omne vafer vitium ridenti Flaccus amico Tangit, et admissus circum praecordia ludit, Callidus excusso populum suspendere naso : Men' mutire nefas ? nec clam nec cum scrobe, nusquam.
Page 54 - Tum quoque materiam risus invenit ad omnes Occursus hominum, cujus prudentia monstrat Summos posse viros et magna exempla daturos Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.