Page images
PDF
EPUB

re ad Te referens. Physici uti solent et herbarii, ego quoque quasi fasciculum plantarum ex illis regionibus reportavi, florum, velim ne omnium sterilium. Sin vero etiam fructus aliquis inter eos a Te reperiretur, summo mihi gaudio hoc esset futurum.

Praefatio.

[ocr errors]

Priusquam ad quaestionem me convertam, sunt quae antea monenda videantur.

Primum non omnis Graecitatis, sed Atticorum solutae orationis auctorum usum vocabuli duo inquirendum mihi proposui. Ita vero cur Homerum Hesiodumque adjunxi? Sunt hi quasi fontes, e quibus omnis Graecitas emanarit. Et uti, qui de pluribus fluminibus e communi fonte oriundis unius cursum exploraturus et descripturus est, illum fontem injuria negligat, sic ego illos antiquissimos Graeci sermonis auctores non praetermisi.

Itaque in universum viginti duo scriptores a me perlustrati sunt;

I. Homerus.

2. Hesiodus.

3. Plato.

4. Aeschines Socraticus.

5. Cebes *).

6. Xenophon.
7. Thucydides.

8. Demosthenes.
9. Isocrates.

10. Lysias.

II. Aeschines.

12. Isaeus.

13. Antiphon.

14. Lycurgus.

15. Andocides.
16. Demades.

17. Gorgias.

18. Antisthenes.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Omnes ex optima illius dialecti tempestate, praeter tres extremos, Dinarchum, Lesbonactem, Herodem, qui serioris aevi sunt. At quum oratores Atticos integros adhibere studerem, hos an

*) De hoc et antecedente v. II. §. 8, 1 et 4.

nolui.

Sed labor horum perlegendorum a labore comparandarum lectionum variarum longe superabatur. Nam quum paene tota haec quidem quaestio ab ambiguitate scripturae proficiscatur, ubique librorum manu scriptorum lectiones accurate erant enotandae. Adhibui igitur optimas quasque editiones, discrepantis scripturae notatae et ditissimas et accuratissimas. Xenophontis, quem tali virorum doctorum cura paene prorsus carere viderem, non optimas solum, sed multas etiam editiones comparandas duxi; et ante omnes etiam editionem H. Stephani (HSt) secundam, eamque meliorem, anno millesimo quingentesimo octogesimo primo editam, quippe quam a Schneidero et aliis praetermissam viderem. Jam eas scriptorum nostrorum editiones, quas integras

collatas compendiis scriptionis infra significavi, ne quis eadem ignoret, hic ennumeraturus sum.

I. Homeri.

Homeri et Homeridarum opera ex recensione Fr. Aug. Wolfii, Lips. 1817, IV tom. 8.

Homeri carmina cum brevi annotatione, accedunt variae lectiones, et observationes veterum Grammaticorum cum nostrae aetatis critica, cu

[ocr errors]

rante C. G. Heine. Lips. 1802. VIII voll. 8. (Ilias sola inest.)

Homeri Odyssea ad exemplar maxime Glasguense expressa. Halae Saxon. 1784. II, 8. Homeri Ilias, ad ex. m. Glasg. cet. Hal. Sax. 1785. II, 8.

Homeri Odyss. ed. stereot.
Hom. 11. ed. stereot. -

II. Hesiodi.

Hesiodi carmina. Recensuit et commentariis instruxit Carolus Goettlingus. Gothae et Erfordiae, 1831, 8.

H. carm. (biblioth. class. poett. Graecorr. tom. VIII) Lips. Weigel. 1818. 8.

III. Platonis.

7

Platonis dialogi graece et latine ex recensione Immanuelis Beckeri. Berol. 1816. X. 8.- (Beck. seu B.)

Platonis quae supersunt opera recognovit G. Stallbaum. Lips. 1821-25, XII. 8. . seu St.)

(Stallb.

Platonis opera cum scholiis a Ruhnkenio collectis. ed. stereot. Lips. Tauchnit. 1829. VIII. 12.

« PreviousContinue »