Narrationes excerptae ex Latinis scriptoribus servato temporum ordine dispositae, or, Select narrations, taken from the best Latin authors: Justin, Quintus Curtius, Caesar, Cicero, Titus Livius, Sallust, Suetonius, and Tacitus, with concise relations in English, which connect the events

Front Cover
Published and sold by Delaplaine & Hellings ..., T.T. Stiles, Printer, 1810 - 1810 - 406 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 194 - Plurimum audaciae ad pericula capessenda, ю plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par. Cibi potionisque desiderio naturali, non voluptate modus finitus. Vigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora : id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum.
Page 184 - Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset, totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausit, et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.
Page 327 - Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student.
Page 137 - Inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum confecto cibo sanguinem.
Page 328 - Cum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem deliguntur.
Page 16 - It is bounded on the east by the Red Sea and the Isthmus of Suez; on the south by Ethiopia, on the west by Libya, and on the north by the Mediterranean.
Page 189 - Manes, vos precor, veneror, veniam peto feroque, uti populo romano Quiritium vim victoriamque prosperetis; hostesque populi romani Quiritium terrore, formidine, morteque adficiatis.
Page 136 - ... indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nee os acciperet datum, nee denies quae acciperent conficerent.
Page 140 - Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur. Nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil jam pati, nec tibi turpi¨s qu¨m mihi miserais possum : nec ut sim miserrima, di¨ futura sum. De his videris : quos, si pergis, aut immatura mors, aut longa servitus manet.
Page 381 - Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas concerpsit, mensam subvertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura carminum Homeri vocabat, solo...

Bibliographic information