Varroniana in den Schriften der römischen Juristen: vornemlich an dem Enchiridion des Pomponius nachzuweisen versucht

Front Cover
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 139 - ... unde eum qui de vitibus succisis ita egisset, ut in actione vites nominaret, responsum est rem perdidisse, quia debuisset arbores nominare, eo quod lex XII tabularum, ex qua de vitibus succisis actio competeret, generaliter de arboribus succisis loqueretur.
Page 210 - Aeliana studia delectant, plurima est et in omni iure civili et in pontificum libris et in XII. tabulis antiquitatis effigies, quod et verborum prisca vetustas cognoscitur...
Page 174 - M'. vero Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro, quod erat insigne eum qui id faceret facere civibus omnibus consilii sui copiam ; ad quos olim et ita ambulantes et in solio sedentes domi sic adibatur non solum ut de...
Page 90 - Quae ne œterna illis licentia sit, legem se promulgaturum , ut quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis. Quod populus in se jus dederit, eo consulem usurum : non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.
Page 15 - ... provinciae illum rerum statum abnuebant, suspecto senatus populique imperio ob certamina potentium et avaritiam magistratuum, invalido legum auxilio quae vi ambitu postremo pecunia turbabantur.
Page 210 - Scaevola non putat oratoris esse propriam, sed cuiusdam ex alio genere prudentiae, totam hanc, descriptis omnibus civitatis utilitatibus ac partibus, XII. tabulis contineri videbit: sive quem ista praepotens et gloriosa philosophia delectat — dicam audacius — , hosce habebit fontes omnium disputationum suarum, qui iure civili et legibus continentur.
Page 254 - Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo separantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, verum etiam praemiorum quoque exhortatione efficere cupientes, veram nisi fallor philosophiam, non simulatam affectantes.
Page 13 - Non enim profecto ignoras legum oportunitates et medelas pro temporum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque...
Page 14 - ... sic enim decerno, sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea quam patres nostri nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt.
Page 12 - Hanc igitur video sapientissimorum f'uisse sententiam, legem neque hominum ingeniis excogitatam nee scitum aliquod esse populorum, sed aeternum quiddam, quod Universum mundum regeret imperandi prohibendique sapientia. Ita principem legem illam et ultimam mentem esse dicebant omnia ratione aut cogentis aut vetantis dei...

Bibliographic information