Sallust's History of the War Against Jugurtha and of the Conspiracy of Cataline: With a Dictionary and Notes

Front Cover
Crocker & Brewster, 1841 - Jugurthine War, 111 B.C.-105 B.C. - 342 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 97 - Igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit; ea quasi materies omnium malorum fuere. Namque avaritia fidem, probitatem ceterasque artis bonas subvortit; pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.
Page 91 - ... memoriam nostri quam maxume longam efficere. Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est.
Page 1 - Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt, neque reger,entur magis quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.
Page 91 - Omnis homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est; animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
Page 97 - Huc accedebat quod L. Sulla exercitum quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat.
Page 111 - At nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.3 Te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium, quod iniquitas praetoris eripuit, restituatis ; neve nobis earn necessitudinem imponatis. ut quaeramus, quonam modo maxime ulti sanguinem nostrum pereamus.
Page 104 - En illa, illa, quam saepe optastis, libertas, praeterea divitiae, decus, gloria in oculis sita sunt! Fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortentur. Vel imperatore vel milite me utimini; neque animus neque corpus a vobis aberit. Haec ipsa, ut spero, vobiscum una Consul agam, nisi forte me animus fallit, et vos servire magis quam imperare parati estis.
Page 2 - Verum ex his magistratus et imperia, postremo omnis cura rerum publicarum minime mihi hac tempestate cupienda videntur; quoniam neque virtuti honos datur, neque illi, quibus per fraudem is fuit, utique tuti, aut eo magis honesti sunt.
Page 122 - Omnis homines, Patres conscripti, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira atque misericordia, vacuos esse decet. Haud facile animus verum providet, ubi illa obficiunt; neque quisquam omnium lubidini simul et usui paruit.

Bibliographic information